Logbook entry

Diarium Praefecti Navis

27 Sep 2021Dale Houston
Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies VI Aprilis

Salvete, omnes praefecti navium Elitae vel latine dicam Primarii Periculosi! Mihi cognomen est Daleus Houston (nomen autem est Alexius vel Alex), et egomet sum praefectus navis Elitae Periculosae quoque, multarum navium re vera - hodie viginti et septem mihi sunt. Primo, ex anima vos saluto hoc in loco, et etiam ut mecum maneatis atque multiplicetis spem magnam pono. Secundo, paucis verbis explicem quam ob rem tantum latine scribo loquorque. Tertio, de ipso narrabo si hoc potestis pati.

Ars volandi a nobis tam dilecta est talem ob causam, ut animam nostram augeat moveatque maxime, libertatem inspirationemque iucundissimam adducens. Ascendit, in caelo immergit, mysteria mundi etiam atque etiam nobis apparet. Et sequens porro, res aerospatialis non modo aerem verbum in se continet, sed spatium quoque, nonne. Elita autem, nonne est simulator spatialis maximi honoris, optimusne equidem. Nos igitur in illum simulatorem immergere constituimus. Probandumst utrum experientia aeronauticae et illic nobis prosit, aut etiam vice versa, an augebit plus scientia? Praeterea id est prorsus iucundissimum, ad maiorem voluptatem animae est belissime aptum!

Latinitas quo autem pacto hic imposita est? Quoniam item quaedam secreta orbis terrarum habentur, scientiam vocesque antiquas continet.. Estne velut spatium in quo perpetuo peregrinandumst? Ceterum, exercitatio mentis maxima est, et dicam insuper non usu frustra: utputa disciplina volandi meteorologiam includit ubi nomina nubium sunt latina, et unusquisque pilota eae diligenter studet, dumtaxat in theoria. Tertia causa est quod Imperium inter alias congregationes mihi maxime placet, sequor igitur traditionem inde a tempore Ciceronis usque ad annum MMMCCCVII qui hodie stat apud praefectos navium Elitae. Ergo, non scholae sed vitae discimus, et tamquam modo ludimus fruentes, spero ut nonnulam utilitatem proferre nobis possit.

Itaque, ego sum Daleus Houston, et allectus atque particeps in congregatione lusorum nomine EG Pilotarum Unio iam paucas menses. Nunc varios titulos post nonnulos annos ludendi ferro quibus elatus essem quidem nisi plurimi alii hoc quoque accipere possunt sine magna difficultate. Nihilominus, honoris maioris mihi esse Elita duplex (mercator pugnatorque) proinde Admiral foederalis atque Rex imperialis. Itaque opus tertii tituli Elitae naciscendae (exploratoris) adhuc manet (titulus quartus Elitae Harenae accedi paene impossibile est). Res variae mea interest, a commercio ad certamina bellica, sed praecipue ipsi volatus mi animam permovent. Naves reconstruere etiam volup est, quia fiunt belissimae et tractabiles tantummodo postquam manibus meliores adducuntur.

Fortunam optimam vobis in caelo exopto! o7

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies II Martii

Bene, fieri particeps unionis quae mihi sit EGPU anno hoc ineunte, et in actis eius fervidissimis haud participari absurdum videatur nonne. Proinde et mihi occasio in illis rebus immergere fuit, volupe quidem addam. Notate bene, amici, facinora efficere una cum commilitonibus contubernalibusque est reapse diversum versus modum solo agendi. Ardor, pugna, seu mercatura seu incursio callida, animus altissimus, amici vincendi contra inimicos debellandos, quid magis animam tuam impleat?

Heri fuit mihi experientia prima operandi apud installationem logisticam. Numquam scivi hunc locum, sed nunc confiteor hoc esse maximum. Ratio eius est piratas attrahere dein debellare, mercedem altam accipiendo. Nos igitur tres per viginti minutas pro unoquoque quinque milliones adepti sumus post caedem gloriosam. Hoc sat est ad BGS, nam plusquam iam additum valorem fractioni minime affert, solummodo tibi solo. Momenti est: si solus intres, longe opperiri potes usque ad adventum piratarum, brevius tamen omnia accidit si alam plenam agas. Cito etiam proelium agitur, numerus enim inimicorum alacre multiplicatur, et plurimi sunt Anacondae, ac Pythones - cavete et praeparati secundum estote. Proelium vero non sit perpetuum quasi in areis conflictus, in fine desinet omnibus inimicis debellatis.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XVI Martii

Tempus hoc alacre appropinquat quando navis magna Dracis classis mihi emenda est. Forsan potest triremis vocari etiam, nam tria constrata ad descendum navium habet. Quam utilis sit, ferme imaginari nequeo quia multas facultates praefecto suo praebeat; hoc sensu puto eam admodum merito constare pretium eius. Quod pretium aperte dicam est verbatim grande: quinque milia millionum pro tantum principalibus functionibus constat. Quid igitur agendumst si velimus hanc navem emere? Primo ut iam dixissem, colligendumst pretium supra indicatum, dein ad systema imus ubi navalia triremium sunt, Panoi aut Diso exempli gratia. Illic in statione mercator triremium habitat, hic autem pactum fit. Abhinc eam possidemus, navis ipsa autem circa solem localem adest, nisi cunctae orbitae locis vacuis indigent. Hoc in loco aut ubique dummodo navis in hoc systemate solare permaneat, per tabellam specialem munera navalia a nobis administrari potest, ergo gregem administerii subornamus, munera instamus, superficiem coloramus et ita porro. Triremis iam dimidio plena alimento ignis stat (tritium usurpatur), ideo navigare quolibet statim licet. Distantia saltus maxima est quingenti lucis annorum.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XVII Martii

Contra baronem piratarum navem Foederalem Corbitam habentem pugnante, rem curiosam notavi. Enimvero proelium paene finitum erat, et iste fugiturus nimis appropinquaverat me dente primens corpus ad corpus ac FSD suum accendens. Quid mea interest, hac in positione nec potui iaculari nisi frustra praeter scopum neque seiungi. Feliciter mox seiuncte eum debellaveram, tamen exemplum defendi curiosum in memoria tenens remansi.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XVIII Martii

Ecce, amici! Navis magna triremisve empta est, et non solum empta sed etiam variis muneribus instata includens completio alimentorum ignis i.e. tritium, armandique reparatioque navium. Itaque, quid porro? Nummus reservandus nunc mihi est, quia posthac hebdomatim salaria gregi solvenda est: inde a quinque milliones usque ad decem dependens a duratione munerum activorum. Praeter nummum et necessitudinem tritium implendi, tantum emolumentum relictum est. Hypersaltus quigenti lucis annorum, thesaurus mercium (XXV milia tonnarum), unaquaeque navis praesto posita atque moduli, supervolans in spatio cuiusvis systematis - nonne est paradisus? Ita est. Abhinc nomen ei Volatica est, quod significat acronym pro Volandi Academia Tironum Cyberaeronauticae et etiam ut volans sit huc illuc sine mora. Ceterum, partes corporis emi ne vulgare videretur, hoc igitur eam transduxit ad classem novam nomine Nautilus.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XIX Martii

De exstinctoribus parvis. Illae naviculae quae functionem exstinguendi habent supplementa maxima praefecto navis praebent. Reapse, primo est prorsus bombarda volans addita potestatem navis tui amplificans. Secundo, bombarda illa velociter quidem volat, magis citius fortiterque quam vector eius. Tertio, naviculas habente praefectus abhic dilectu libertus sit, utrum ipse navem maiorem gubernaturus sit vel suam naviculam. Quid habet suum emolumentum videlicet praesertim si vector gravis est ergo tardus quoque, hic insuper adest strategema secretum - pilota vester profecto accurateque tormenta fixa tractat utraeque navis magnae parvaeque minime curans de temperatura navis, quid nobis semper fit difficultas. Quae navicula igitur eligenda est? Mea opinione optimus est exstinctor imperialis Gutamaia (Gu)-XCVII quia maxime alacris, mobilis et tormenta laserica fixa fert, etsi tenuis corpore. Optio altera sit Lanceo Custodum genere propter bombardam Gaussis quae quasi telum electromagneticum agitur non solum contra aliena sed etiam contra naves regulares. Alii autem non sunt sat efficaces.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies VII Aprilis

Ecce, hodie vobis meam amoenissiam navem militarem monstrare velim generis 'Mamba' in navalibus Zorgonis Petersonis productam. Species eius est sat nova, orta igitur est iam postquam plurimi praefecti navium alio exstinctore notissimo eisdem navalibus nomine 'Ferrum-de-Lancea' fructi erant. Et vero dicam utraque navis belissime ad proelia apta, utraque est typica disruptor offensorque et praeterea similes sunt inter se. Tamen scilicet, adest eis ac differentia, quae stilum usus earum definit. Quum 'Ferrum-de-Lancea' sit bellator rudis et valde mobilis, 'Mamba' autem tenuior usu est quoniam vi velocitatis et accelerationis sua praestat neque mobilitate. Habet illa etiam emolumentum ut tormentum illius quartae classis - ergo maximae potentiae - supra cabinam positum est, ideo hemisphaera iaculationis magis idoneum fit atque quasi amplificatur.

Ut soror - aut frater ut complures censere malunt - maior eius, 'Mamba' infirmis remanet suo FSD, necnon numero locorum accomodationis instrumentorum, qui nihilominus sat spatium ad instituendum res protectivas includentes amplificatores scuti corporisque praebet. In fine aspectu prorsus pulcherimma est nonne, alas suas et aciem alacrem proferrens atque tranlucente splendida cabina vitrea superbe elata.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XII Aprilis

Primarie vos omnes die Aeronauticae et Cosmonauticae ardore cordiale congratulor! Nam fuit hominibus dies celebrissimus primo cosmonauto Iurio Gagarine in spatio volante. Aera nova tunc incepta est, et usque ad diem hodiernum tam valde cosmonautica perinde aeronautica animas nostras permovet, item gentem hominum in spatio universi ducit. Et scilicet quid hodie in Elita videri potest est consequentia illius primordialis volatus Iurii.

Obiter scitisne ut dux nostrae unionis admiral Iurius Gromus honore Gagarinis nominatus sit? Vere autem est, et persuasissimum me habeo eum honorem quoque in se hac de causa habere. Praeter omnia admiral noster gloriosus est solus omnium qui civitatem suam gratia praefectorum navium accepit - haec fabula durabiliter infixa est in aeternitate gloriaque Elitae. Nunc quaeso me ignoscatis nam admiral me atque alios pilotas petit iussum eius instantem protinus fungi.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XV Aprilis

'Ferrum-de-Lancea' vel Acies Pili verbatim vel 'Bothrops' serpens - si remininscemur ut paene cunctae naves Elitae nominatae secundum serpentes - sine dubio est summus exstinctor mediocris generis hoc in galactine. Navalibus Zorgonis Petersonis productus itidem ut novior 'Mamba', fortitudinem atque celeritatem in se habet, necnon luxuriam altissimi gradus. Ista luxuria, verbi gratia, nobis latissium atrium cum fenestra in tecto praebet in posteriore parte cabinae, forsan ad communes saltationes celebrando victoriam novam, per iocum dicam. Praesertim autem notus est ille exstinctor ut mercenarius pro capitibus venans.

Et ita autem verum est, navis profecto est apta ad singularem occassionem venando, et item non optima in operibus longis utputa areae conflictus aut areae ubi opes congregantur piratarum plenae, propterea quod paulum reservatum armarum vehitur. Obiter non est capax satis suis locis accomodationis, quo aspectu Mamba similis est quoque. Velut Mamba, perquam armata est tormentum quartae classis gerente. Quid differt, illud deque positum quod nasum navis descendere derigendo poscat. Nolite quaeso credere istam tormentam quartae magnitudinis esse priorem! Revera est tantum auxiliaris, maxima pars autem eius potestatis in bombardis secundae classis inclusa est, quorum numerus est quattuor et maxima vis adstat. Efficaces sunt praecipue duae versiones armarum: cum bombardis impeticis et telis electromagneticis. Facilius tamen impeticis operare nam hoc in occasu capacitor non tractandus sit, sat energia bombardis atque scuto habetur. Mobilitate maxima, haec navis alteras cuiuslibet generis in paucis secundis admodum in particulis diruit, impetus sui gratia.

Fortis in proelio, infirmis suo FSD atque corpore manet, ergo ut superfutura sit neccese est scutum prismaticum adhibere cum omnibus spatiis amplificatoribus scuti occupatis, et ipsum corpus artificibus infirmare. Itaque vobis meum ‘Scorpionem’ exhibeam hac in taeniola adiuncta. Enimvero ‘Scorpio’ appellatur, ergo ferox quidem est atque venenosa inimicis maxume.

***

Doctrina nostrae academiae ut ars volandi simulatoribus domesticis exerceri possit saepicule a variis scepticis temptatur. Hoc naturaliter intellegi potest, quamquam persuasissimi sumus eam iam multoties approbatam esse a plurimis aertonautis veris atque illis qui ipsi post studium nostrum aeroplana vera gubernabant. Nostra opinione, causa scepticismi inter nonnulos mythos includitur, quos autem hodie convincere vobiscum cupimus. Et ipsi mythi sunt consequentia inertiae mentis, consuetudinis cogitandi inde a pueritia nostra verisimile acceptae cum computatra nostra et supplementa programmatorica primitiva quidem fuissent. Ecce dumtaxat tres mythi qui subvertendi sunt.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XIX Aprilis

Si aliquis putet quamque navem militarem per se sat fortem esse, nempe fallatur. Itidem et si aliquis censeat se pilotam maximae artis volandi sine prudentia congregatim volandi esse, bis autem fallatur. Quoniam ubique approbatum est atque factum ut naves aut aeroplana militaria fere numquam singula volarent, sed congregatim in formationibus, saltim in binis. Quam ob rem? Prima causa est ut binae suam potestatem ac facultatem agendi amplificent propter longiorem distantiam tegendi, conspiciendi adhibendique. Secunda causa est quia duobus pilotis alterutrum videns observat quasi custodiens, et quemque inimicum collineantem protinus animadvertat eum praemonens. Tertia causa est quia modus pugnandi in binis augebit, hoc igitur est non solum multiplicatio potentiae sed amplius synergia, aliter dicamus ut emolumentum maius sit etiam quam si singuli per se operarent.

Praeter omnia, volatus congregatim pilotae inter se valde consociat, grande vinculum cogitandi agendique postulans, necnon experientiam volandi maximam. Quae tamen non est tam impossibile accipienda, sed per prudentiam assidue exercendi. Hanc exercitionem hodie vobis velim ostendere. Sumam propositi talis gratia navem volucrem atque celerem navalium Gutamaia specie 'Nuntius Imperialis' vel anglice 'Imperial Courier'. Pro convolantibus meis vigiles publicos benigne rogemus qui apud triremem meam circumvolant contra latrones piratasque nos custodientes.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XX Aprilis

Si vis pacem, para bellum. Hac thesis profecto adhibenda est et apud Elitam, omnes enim fractiones minores maioresque identidem inter se certant necnon praefecti independentes - non frustra Elita periculosa etiam appellatur. Attamen istuc non tam crudeliter videtur ob factum quod particeptes sunt quasi immortales, non solum vitam sed navem suam quoque conservatam habentes, assecurationis causa. Ergo etiam pilotae paciferi his in bellis participare possunt, quoniam haud interficiunt quemquem sed solummodo adversariis continentibus fractionem paternaliam custodiunt.

Cur bella accidunt? Fieri possunt duobus generibus: bella intestina civilia et bella inter systemata. Prima accidunt cum duae fractiones diversis modis regimenis propinquam potestatem accipiant, eis igitur opus est pugnando aliam aut aliam stationem aut portum capere. Si modus administrationis istarum fractionum idem sit, non bellum sed suffragium accidet. In eventu conflicti, victor stationem contentam imperabit. Bella secunda inter systemata propter expansionem geruntur, quod rarius fit. Duratio conflicti autem quattuor dies minimum est hebdomadaque maximum est, a numero dierum victoriae pendens. Frontes belli adsunt iuxta planetas et areae conflicti nominantur, fieri possunt trium graduum - humiles, mediocres et altae, diversae inter se per difficultatem agendi ob numerum inimicorum, et propter alias occasiones utputa in altis naves capitales inveniri possunt, aut ala bellatorum maximae vis, aut dux inimicorum qui difficilimme vulnerabilis sit. Omnia illa tamen tractabilia sunt praecipue tamen si congretatim agenda.

***

Ecce, hodie taeniola nova a nobis edita est, quam velimus vobiscum partiri. Est programma arte de volatu congregatim, ubi pilotae una volant figuras in caelo perficientes - hoc etiam aerobatica nominatur.

Core Dynamics Aquila (Eagle) MK II - est exstinctor parvus primordialis atque optime aptus ad tirones. Etiamsi eget bombardis et scuto, emolumentum suum velocitate atque mobilitate capit, necnon magnitudinis minimae causa.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies VIII Maii

Etiamsi cum Iurio Grome independente continuo versor, adhuc scilicet eques imperialis remaneo, et propterea navibus imperialibus maxume cum delectatione utor. Ceterum suntne illae belissimae praeter omnia, et prima earum atque omnium navium galacticarum est absque dubio Culter Imperialis a navalibus Gutamaya productus. Solemna formosaque, armorum spatiorumque plena, luxuria fundata - illa est regina classium suprima, perutilis atque luxuriosa. Et pretium ei etiam sat magnum est, in maxima versione plusquam mille millionum credorum, ergo quinquies tantum minus est triremi, et nulla eiusdem pretii navis ei adest.

Hodie igitur multos volatus habui. Pridem ingeniarium nomine Billius Turner in systemate Alioth visitavi, cuius ars in bombardis plasmicis praecipue adstat. Iuxta domicilium illius terra cavata quidem adest, quid locum bene ad intricatum volatum per cavernas curvatas aptum facit, et ceterum circum eam videtur velut hiems stat superficiei candidae causa - in sua vici propter stellam Alioth claram caeruleam, quae lucem fere album largiter planetas mittit.

Dein ad systema domesticum Ehecatl proficisciebar, et apud stellam primam paulisper remorabar pugnam brevem contra piratas habens. Volueram etiam planetas proximos conspicere, praesertim septimum qui nimis Terram primordialem Solarem reminiscatur. Post photosessionem efficacem in fine ad Volaticam gratus advolavi. Haec omnia in taeniola adiuncta videre potestis.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XIII Maii

His diebus congregatio nostra in magno bello stellario intestino omnino immersa est, etiam gubernatio decretum dederat ut omnes milites unionis cetera alia negotia aliquamdiu referant et alimenta militaria comitibus nostris proferant. Ergo et egomet cum commilitonibus in areis conflictus versor, singuli aut interdum congregatim. Praefero autem aream altam aliis ob praegressum maiorem atque variationem acti - potest fieri et adventus triremis capitalis, et equitum specialium, et praefecti principalis, et nuntiorum, unumquodque suam contrariam actionem petit, de quibus narrabo.

Nave capitali vel triremi adveniente, laetamini milites quoniam valde facilius hoc proelium finietis. Quid opus est, prope ad istam navem advolare, in scopo eam eligente copiam thermorelaium destruere, postquam ea statim discedet. Praeter causam vulnerandi commitibus evanescendam, fere dimidiam numeri inimicorum delendorum imminuit. In universo his negotiis additis perfactis semper numerum adversariorum minutum adepti sumus. Quid igitur faciamus si praefectus principalis adversarius adveniat? Paene nihil, amici, quia sat scuto suo crassus ut modo singulo invulnerabilis sit. Scilicet si cupitis maxume, conamini, et debellandus sit - tamen tam timidus aut accuratus est ut cito refugiat statim postquam scutum deficiat, quod in fine nil nobis apportabit nisi tempus perditum.

Si autem nuntios vidite, audacter oppugnandi sunt nam non sunt fortes. Ala vero equitum specialium habens seu Ferrum-de-Lancea ut navis alpha cum Vulturis a bravo ad gamma gradationum, seu Pythonem cum Aspidibus secundum eundem ordinem, est problema nobis, et problema citius solvenda nisi cladem gratulari velimus. Illi feliciter vel non tam feliciter refugium non desiderant, usque ad ultimam partem corporis in pugna remanent. Ut debellandi sint, conamini eos separare in spatio, et singulos diruite, bombardas eorum lasericas caventes maxume - ab ingeniariis melius aptae sunt, corpora navium vulnerantes etiam trans scutum plenum. Quid tamen positivum est, ita ut haec omnia praeter triremes capitalibus - si latus vestris independentium est, profecto inter sociibus adesse possunt ad grandem auxillium. In conclusione dicam, area alta utilior aliis videtur quia primo variabilis ergo magis interest, secundo autem plus meretur, magis quam bis efficacior quam vulgaris.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XVII Maii

Ehodum, bellum Ehecatlis est finitum! Legiones nostrae denique copias inimicorum tote debellaverunt, et tandem tempus ut alia quaedam opera a me atque commilitonibus agantur. Et hoc coincidet ut his temporibus calamitas in Via Lactea advenierit - invasio fortis alienorum in sectore stellario nomine Pleiades. Non dicam ut tam repente accidit quia inhabitantes hoc in sectore perbene alienos iam sciunt, saepicule annis praeterritis ab iis cruciati erant. Secundum proverbium Russicum, numquam hoc fuit et ecce iterum.. Bene, quamquam nempe malum est haec invasio, sed confisus sum istos alienos deletum iri sine dubio, ac etiam est occasio nobis optima exerceri alienos oppugnando. Est sicut ars discreta, quia alieni sua intricatissima technologia utuntur, et naves eorum ferme invulnerabiles sunt contra arma humana regularia. Ergo arma aptioria utenda sint, et modus usus eorum differt quoque. Inferius porro paucis verbis explicabo.

Quid est peculiaritates hic? Primo, scutum nostrum resistentiam absolutam ac maximam habere oportet nam omnia arma targoidum vulnus absolutum adducit. Atque corpus navale ad structuram infirmatam augere solet, censeo scuta sub ictum interceptorum alienorum non diu permanere. Secundo, ut targoides damnari oporteat et bombardas aptas instituere. Optimum sit si arma Custodiana instituenda sint, quia praecipue adversus targoides composita erant. Sed et simpliciora valent, utputa illa quae emeri possint praefixum AX- 'anti xeno' continentia. Tertio, duae species targoidum distinguuntur, investigatores et interceptores. Postremi autem est opus maximae vis debellandi, et non solum vi solvendi sint sed etiam methodo unico contra alienos profecto apto - hic omittam totam descriptionem ne obdormituri sitis, etiam a causa ut ipse non tam peritus sum.

Itaque invocatus sum a comitibus meis ire ad systema Delphi, quid tricenti lucis annorum a centro Folliculi obstat. Feliciter nulla difficultas est habens triremem vehementem. Quo in systemate, ad aream conflictus adivi, et.. Etiam advolatu remoto aliquid insolitum sensitur nam spatium insolitis sonoribus plenum est. Bene tamen, in ipsa area prius nil intricatum videtur etiamnunc spatium quasi vacuum se habet, non ut in bellis nostris vulgaribus. Sed mox intuens vidis tandem navem alienam quae huc illuc procul tamen a centro areae ventitat. Navis ista est forma insolitissima velut flor enormis viridisque, vestigia prolonga post se reliquens. Id est Hydra - interceptor targoidianus secundi gradus periculi, quum primus gradus Cyclops nominatur. Consodales me statim persuaserunt ne prope quidem appropinqarem. Hic igitur circumvolo aspiciens creaturam validam.

Et ea egit! Missilia ignita misit, et non tantum ignita. Substantia edace impleta, corpore navis attingente statis faciem suam foedam ostendit - linea vitalis corporis alacriter imminuebatur. Feliciter remedium ad sanandum sciebam, etsi drones purificantes haud habebam. Sed non necessi sunt; modo calefaciendumst ad corpus, et facilimme actu ut scutum removeatur et modus silentus tunc agatur. Motoribus agentibus, navis calescit et substantia edax quae etiam enzim vocata, evanescit cum temperatura centum graduum supercrescit. Hoc igitur confeci vulneratus, et deinde purus perrexi. Quid etiam? Videlicet est horror perniciesque impulsus electromagneticus qui omnem apparaturam navalem desinit. Ab initio vidite sphaeram augentem, quae citissime navem tuum celat, et prorsus e proelio expulsus es. Utique non aeterne, decim vel viginti secundis, sed sat timidum atque irritatum fit. Exstat tamen instrumentum ut protegat, neutralizator ille aegri, sed hunc in momento non habui. In fine - quam rem sapivi quoque - fulmen targoidum tam valde vulnerat si nimis prope appropinquas. Hoc ictum adeptus sum, et videbam scutum meum plane exstinctum fuisse, perinde corpus.

Nempe tirones non apti sunt protinus contra interceptores ire, quorum species obiter numerus longus est, a Cyclope usque ad Medusam terrificam. Valde facilius sit certare cum 'discis' nomine 'investigatores', sunt illi naves minores, industrie circumvolantes sed infirmae corpore. Unusquisque autem targoid ut Elitam titulum gestus a Foederatione Pilotarum censetur, ideo est via optima tironibus titulum proprium militarem amplificare.

Qua tamen in nave adfui? Tam cito praeparatus sum propterea quod iam in arca navem contra alienos aptam habui. Et mihi est ille FAS anglice, vel Foederalis oppugnationalis navis ergo FON latine, productus a 'Core Dynamics' navalibus. Est una ex tribus navibus similes, formis rudibus sed corpore validae - FDS, FAS et FGS, mediana autem est bellator perfectus contra inimicos brutales intricatos, utputa targoides aut alii pilotae humani. Potestatem suum praecipue in corpore habet, etiam mobilitate maxima. FGS autem, eodem corpore valido sed multas quoque bombardas ferrens, magis ad oppugnationem terrestrem apta sit. Habetur interim utraque, prima FAS nomen gerit 'Phobos', et quasi geminus eius FGS, 'Deimos' appellatur, secundum mythologiam graecorum reproducunt filios Martis, qui in rebus bellaticis provectior quidem fuit. Ecce vobis etiam picturae ex expeditione mea narrata.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XVIII Maii

Post talem gloriosam pugnam contra targoides animadverti auxillium meum vel pilotarum aliorum adhuc necessum fuisse hoc in sectore galactinis. Alienorum causa, nonnulae stationes maxime vulneratae adiutores valde cupiunt, profugas ex inhabitantibus earum citius exportare et aliquantulum mercium servare. Transsedi igitur navem aptiorem nomine 'Pomona', specie autem Pythonis multasque cabinas transitorum atque locum sarcinarum habentem. Stationem vulneratam appropinquans video effigiem perterreficam, ut omnia igne flagrant, passim etiam vestigia alienorum visa sunt, isti enzimes ubique spoliantur. Administrator volatuum autem voce terrore percuso paucis verbis explicavit stationem esse in modo periculi, et descensus permissus est tantummodo adiutoribus evacuationis, ex quibus egomet adeo. Hoc etiam significabat me ad crepidinem delabi oportuisse sine automatica, quoniam destructa aut cessata ea stationalis propter impactum.

Nave discendente, observabam intus et arbittrabar illud non melius fuisse quam foras, sin peius. Praeterea navis calefacta est ob ignem, ideo particulas thermoabducentes eieci ut ne ad nil flagraturum sim. Statim post descensum intra tugurium movebar, dictore nuntiente illud est procedura vulgaris in his conditionibus irregularibus quidem. Bene, nil malum accidit tunc, et tandem terminale utor transitores invitans. Verum multi fuerunt, et nervosi quidem, remorari additas minutas profecto nolentes. Tamen cessavi paulisper quia conatus sum interea forsitan quantum potuissem nonnulas capsulas servare quae modo in spatio stationis internale quasi suspensi sunt. Huc illuc transvolans omnes profugas conducibiliter salvavi, ita non est tam multum pecuniae sed prorsus debitum unoquoque pilotae auxilium egentibus proferre.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XIX Maii

Systemate in Merope manens rationaliter censui me sat longe iam haud exercere in fodinis, vel rectius dicam in asteroidibus praedam mineralum colligere. Et bellisima occasione prope me modo adversus video planetam cum anulo asteroidum, ubi sine mora proficiscebar. Etiam tertiam navem nuperrime muto, quam sapienter mihi fuit copiam earum collocare! Nunc mihi est mercator vel cultor optimus, generis 'Typus IX' et nomine 'Legatus'. Bene quidem ad collectionem metallorum est aptus - laseribus proferrentes, modulis sarcinarum, retractore metallorum et ita porro. Ah vae nobis, post calamitatem mercatuum anteriore autumno accidentem, pretium metallum valdissime ad imum prorsus cecidit. Sed nihilominus non inutile sit metallos extricare, hoc enim usu quodam maximo fieri potest si missiones veras colligamus. Plurimi quidem sunt ei qui in Shinrarta Dezhra postea intraverunt! Necnon in ista Shinrarta permanentes plus atque plus divitias merentur.

Bene, advolo ad anum planetae et specilla probandi mitto.. Eheu pauper planeta iste est, paene nihil croseum videtur nisi duae maculae. Scilicet frustra fiat si metallum indicatum inquirere velimus - hoc in casu monacitum, sed alia copia invenienda est. Et vere vacus ne discedes, tunc mihi occasio fuit inditi atque cobalti colligendi. Utrumque bene valet in systemate domestico atque in eadem Shinrarta. Hic est callidas una - ne festinate quaeso ad processum nisi persuasissimos vos habeatis deficere piratas apud vos. Vos enim capere possunt si sarcinae vestrae non vacant.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XX Maii

Metalla extracta ex asteroidibus sunt bona venandi, sed non solum pecunia agimus sed constructione navium quoque, quae vero procedi non potest sine ingeniariis. Bella gerentes nonne saepicule telis indigemus, quae replenda sit synthese nisi identidem ad stationem trirememve redire impletum. Quid necesse sit ut synthes utamur? Metalla rara sunt, recte. Enimvero perquam momenti peregrinis est praesto facultatem saltationis ergo motus habere, quid peragendum sit itidem per synthesatorem navalium, qui copia metallorum rarissimorum maxume eget. Egomet sum sicut iste sythesator egens metallis raris, idcirco post asteroides recordatus sum meam necessitudinem et itinerem faciendum constitui.

Multi loci nostro in galactine insunt ubi verae silvae metallorum sub caelo remoto virent, sed notissimae earum propter proximitatem Folliculo sunt sine dubio Shardae Crystallinae, mille et quingenti lucis annorum a Folliculo remotae. Est autem prorsus paradisus collectorum quia quo tamen in loco altero videri possunt metalla rarissima modo in arboribus creta? Polonium, tellurium, ittrium et alii elementi rari pluri vulgatissimique hic. Sola difficultas praeter distantiam itineris est processus collectionis, nam pridem colligendi contundenda sunt. Non est tam difficile, sed vere diu fieri potest, praesertim in planetis minimae gravitationis, talem ob causam ut lentissime terram cadunt.

Illuc igitur profectus sum. Re vera multas difficultates perpetiebar, inde a impossibilitate triremam ponere iuxta silvas nam cuncta spatia fuerunt plane occupata a triremibus aliis. Debui igitur in vicinio instare quid maxime incommodum mihi fuit - non tantum ob hypersaltum additum sed etiam quoniam planetae cum silvis crystallinis procul a stella remoti sunt. Difficultas altera mi fuit ut vehiculum meum olim infixus erat inter arbores, ergo nil aliud excogitavi quam id explodere - hoc in casu in nave restiturus sis. Sed etiam rationem novam adeptus sum ut accelerem, est iaculari circum me in arbores et dein res caducas tollere. Optime sit si congregatim adveniatis, primus supervolans possit bombardis arbores percuti et secundus modo fructum caducum tollat.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XXI Maii

Rumores non fallebant! Iam progreditur nova facultas generalis qua nobis pedibus ambulationem donabit, ex navibus igitur egredi poterit. Hanc occasionem maximam celebrandam esse putabam, et quo autem modo melius sit nisi congregatim in navibus celerissimis sicut Aquilae MK II quibus iam conati eramus pridem. Hac sententia instituta congregati sumus apud quemdam portum terrestrem nomine Cleave Depot in systemate Ehecatlis, et volatum congregatim voluptate maxima perfecimus. Habebamur quinque in grege, ergo formationem fundamentalem rombicam construere quivimus.

Aero ac cosmoplana singulae rare quidem volant sed plerumque in formationibus vel aciebus. Duae in illis vulgarissimis volant - aut in clavo aut in fronte. Tres et plures ampliorem facultatem construendi habent has inter variationes - clavo, fronte, rombo, catena, sagitta, figuris et ita porro. Nos autem rombum elegimus propter simplicitatem atque pulchritudinem aciei. Hac in acie figuras volatus gradatim exercuimus, laqueum circulumve Nesterovis, et cupam congregatam, et dimissum figuralem. Non tamen omnia bene facta est, enimvero ars volandi viam longam quidem postulat, ut quaecumque ars in vita. Ergo, non decet nobis superbiam ferre nec desperationem etiamsi aliquid male progrediretur. Post volatus iterum in superficie iuxta portum congressi sumus et photographema memorandum in acie decorata velut stella confecimus.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XXIV Maii

Insolitum est denique ambulatione primordiale inter muros stationis Michelsonis Portus esse.. Sed ecce ambulans circumspicio. Hic est atrium valde et pulchre ornatum ubi pilotae inter volatus suos missiones inquirentes versantur. Illic tabernacula est munerum ubi officia locata sunt servitudinis itinerarii Apicis et Lineae Frontis Solutiones, primum ad peregrinationem interstellariam aut intestinam destinatum est, secunda vero ad transportationem in areis conflictus terrestribus. Ecce et elevatores ad locos ubi naves impositae pilotas exspectant. Quem edepol video?? Mehercle ipsene general Demarcus Morales, dux nostrae fractionis EG pilotarum Unionis? Is nempe est, cum alio praefecto regulas novas BG simulationis disputans ut apparet. Salve, general, ut vales? Non bene quidem mi dicit. Quam ob rem? Talem ob absurdissimam rem inquit, quod apud Odysseam non general, sed modo columnellus ille appellabatur. Nemo tamen explicaret quare et quam longe haec calamitas errata permanebit. Parco maxime, general, inquam, potissime est quoddam mendum in vanitate hodierna incidisse. Et eo porro ne aliquam missionem turpem aut verba maledicta a generale dolente accipiam.

Ergo quid faciam? Conabor sclopeta pedestra in pugna terrestre approbare. Dixi perfecique, iam in nave Vultura a Lineae Frontis Solutionibus praebita in loco conflictus volo. Vae mihi non comprehenderam pridem istam aream in parte noctis fuisse.. Nil videtur, nisi tenebrae et crepitus in radiophoniis - 'progressi sumus ad punctum Foxtrot! ..succurrite! Succurite!... Inimici adsunt!' Statim postquam in terra delapsus eram, transmissio vocalis mutata est - 'praefecte, quaeso, supporta - ultimus nostrum manes!' Sclopetum e sino exprompsi et nonnulos passus egi, tum - tuxtax tuxtax, glandes in terra pulsabantur atrociter, et non solum in terra infeliciter.. Brevius dicam me debellatum citissime fuisse, et turpiter ex area dedidisse. Tamen unumquodque actum ad maiorem ediscendum doceat, nonne - porro sciam quomodo et ad quas res praeparandum esse. Nunc autem in stationem redeam. Ah naves retroversa gubernata est non a pilota severo sed a pilotessa pulchra roseo vestimento tenue vestita - iter non tam longus retro videbatur!

Ut tutius sit, professus sum ad systema Segais ubi planetam inveni atmosphaericum ad exercitium maius iaculandi. Bene est, et fruor maxume atmosphaeram aspiciens, nam tam desideram semper caelum solidum caeruleum aut saltim coloratum videre, sed prohibitum fuit pridem ante adaptationes navium. His rebus fruendo nuntium pessimum adeptus sum ut abhic Foederatio Pilotarum desinere assecurationem navium pilotis Elitae primae et usque ad quintam titulum gerentibus. Haec hactenus, amici, haec calamitas non minus quam ista Moralis videtur tamen etiam cunctos praefectos sat auctos attinet. Nil amplius addam.

***

Diarium praefecti navis Dalei Houstonis
MMMCCCVII, Dies XXV Maii

Maxume elatus sum laetorque audiens me a ducibus EGPU adiudicatum atque promotum esse, quamquam cultus cuiuscumque non diuturnus saepe fit. Nihilominus tamen mihi volup est progredi itidem ut cuilibet, et nunc sum pilota maior, amplius phaleram fero propter defensionem Ehecatlis et gratiam officialem a gubernatoribus unionis datam. Etiam placet mihi quod initia mea volandi a ducibus videtur approbata benedictaque. Adhuc persuasissimum me habeo artem volandi esse maioris momenti, et prorsus impossibile sit pilotae putari sine his communibus volationibus quas quantum possim identidem promoveo.

Heri autem una cum come unionis quamdam exercitionem communem fecimus. Primo in historia puto nos igitur pilotas unionis una convenisse pedibus in taberna stationale, dein unusquisque navem sodalis ingressus est atque volatum ad planetam confecit. Nos igitur temptabamus quomodo volatus agantur in grege. Bene quidem est, potuimus non solum una in cabina volare sed etiam super faciem planetae vagari, SRV suum aut alterius gubernare quoque. Praeterea quam pulchre nobis fuit aspicientibus caelum novum caeruleum, quibus picturis frui antea fuerat prorsus impossible. Denique non solum triremibus sed etiam navibus minoribus consodales vehere facultas nobis advenit.
Do you like it?
︎1 Shiny!
View logbooks